|
Annotation on "aliis"
aliis s. formis
|
Annotation on "forma"
forma s. spetiae
|
Annotation on "romanis"
romanis latinis
|
Annotation on "usque eo"
usque eo usque ad id
|
Annotation on "infantes"
infantes i. inloquentes
|
Annotation on "catacumitum"
catacumitum ado et catamitus nobilissi {sic sed lege nobilissimi} fuere pueri
|
Annotation on "iam ad individuum pervenit"
iam ad individuum pervenit ut d hildebertus malus
|
Annotation on "negotio"
negotio questione
|
Annotation on "de homine"
de homine secundum dialecticam homo generis animalis
secundum grammaticam generis est communis
|
Annotation on "formae"
formae i. speties
|
Annotation on "anima
participans"
anima participans i. quia animam habent
|
Annotation on "nomen"
nomen s. animalis
|
Annotation on "Formas"
Formas inter speties et formas difert quod forma est que habet sub se divisiones. speties autem que iam dividi non potest.
|
Annotation on "id "
id s. animal
|
Annotation on "susceperis discretio"
susceperis discretio s. ad disputandum
|
Annotation on "bipes"
bipes Hoc tamen sciendum quod differentia eius primo dicenda sit quod primum obicitur ut si dicatur quid est inter hominum et equum. hominis primo danda est differentia.
|
Annotation on "ea"
ea s. re
|
Annotation on "diffe-
rentias"
diffe- rentias omnis forma differentia non omnis differentia forma
|
Annotation on "possumus in aetates"
possumus in aetates s. dividere
|
Annotation on "ortiva"
ortiva nascencia
|
Annotation on "diversitates"
diversitates s. dividere
|
Annotation on "qualia"
qualia s. sunt
|
Annotation on "dicunt"
dicunt ut sol et luna
|
Annotation on "ignea"
ignea i. siderea
|
Annotation on "alia sunt loquentia"
alia sunt loquentia ut homines
|
Annotation on "gementia"
gementia ut dracones
|
Annotation on "Alia latrantia"
Alia latrantia ut canes
|
Annotation on "Alia ululantia"
Alia ululantia ut lupi
|
Annotation on "perfectas"
perfectas perfectas dicit quia possunt dividi in formas
|
Annotation on "omnes"
omnes iuvenislia et senilia
|
Annotation on "singulis"
singulis s. spetiebus
|
Annotation on "ab ortu recentia"
ab ortu recentia nascentia
|
Annotation on "et parva"
et parva magna et media
|
Annotation on "gradien-
tia"
gradien- tia i. serpentia et natantia
|
Annotation on "bipedia"
bipedia i. homines et aves
|
Annotation on "loquentia"
loquentia i. homines et delfinus
|
Annotation on "Ergo quamvis uti licet"
Ergo quamvis uti licet et ceterum unum pro tribus semper posuit forma
|
Annotation on "ea "
ea s. re
|
Annotation on "suscepta"
suscepta asumte
|
Annotation on "negotio"
negotio questione
|
Annotation on "hominum laude dicendum"
hominum laude dicendum possumus sic respondere
|
Annotation on "eo"
eo ea ratione
|
Annotation on "permisit"
permisit ipsa natura
|
Annotation on "Accidens est"
Accidens est accidentia tamen dicuntur quia cadunt in naturam
|
Annotation on "Accidens"
Accidens Accidens est quod substantiae accidit et substantiam deserit. Si ergo accidit, unde venit priusquam venisset, vel postquam deserit, quo pergit? Quidam sic intellegunt quando venit non aliunde venit nec ad aliquid redit redeundo. Sed quomodo fieri potest cum accidens semper non potest esse per se nisi in aliqua substantia. Rethorica igitur: si accidens est, necesse est ut in aliqua substantia sit. Cum igitur priusquam venisset. Verbi gratia ad Ciceronem deseruit ad quid redit dum id in quo erat. i. Ciceronem deserum. Accidentium quedam s{unt}, que non solum possunt accidentia fieri aliarum rerum, sed etiam stare per se et substantia esse. Si igitur rethorica non solum accidens est verbi gratia Ciceronis, sed etiam substantia per semetipsa est, nonne probabile est, ut quando venit, a semetipsa veniat, et quando recedit in semetipsam redeat? Sed quia unaquaeque ars, quamvis propriam [quandum] naturam suam habeat, in se fieri non potest, sed in aliqua subiecta substancia necesse est ut consistat. Ideo non potest a semetipsa venire, si in semetipsa non est, et ad semetipsam redire, dum alio aliquo continet{ur}. Itaque necesse est ut aliter atque melius intelligamus. Omnis igitur naturalis ars in humana natura posita et concreata est. Inde conficitur ut omnes homines habeant naturaliter naturales artes. Sed quia pena peccati primi hominis in animabus hominum obscurantur et in quandam profundam ignorantiam devolvuntur, nichil aliud agimus discendo nisi easdem artes quae in profunde memoriae repositae sunt in presentiam intellegentie revocamus. Et cum aliis occupamus curis, nihil aliud agimus artes neglegendo nisi ipsas artes iterum dimittere, ut redeant ad id a quo revocatae sunt. Cum ergo apparet rethorica in animo alicuius hominis, non aliunde venit nisi ab ipso, i. de profunditate ipsius memoriae et ad nullum alium redit aliqua causa, i. aut morte[m] vel alia qualibet re, nisi ad eandem profunditatem eiusdem memoriae.
|
Annotation on "Accidens"
Accidens Accidentium genera quot sunt iii. unum eorum que separari a substantia possunt que veniunt et recedunt ut rethorica. alterum eorum que ita substantie haerent ut separari non possint. ut pallor. Tertium quasi abstracta fuerit. {?} Ut ad quod pertinet. iam non erit ut filiatio {???} dominium.
|
Annotation on "venit"
venit apparet
|
Annotation on "Ut"
Ut licet
|
Annotation on "orator"
orator locutor
|
Annotation on "eidem"
eidem s. formas
|
Annotation on "discriminet"
discriminet disiungat
|
Annotation on "et differen-
tia proprio eo distat"
et differen- tia proprio eo distat ea ratione differt
|
Annotation on "differen- tia"
differen- tia Scire autem convenit proprium esse medium inter differentiam. et accidentiam. Coniungitur enim differentie in eo quod differre facit a communione aliarum rerum. sed rursum differt ab illa. quoniam differentia ab una re proprium autem a communione omnium rerum disiungit. Cum accidentia coniungitur quoniam accidit. In eo quod semper accidit disiungitur ab accidentia quae non semper accidit.
|
Annotation on "ut hominum genus. quod animalis forma est."
ut hominum genus. quod animalis forma est. hoc autem genus non a sextu {sic, lege sexu?} sicut grammaticum genus. sed a numerositate formarum. quadam tamen similitudine non carent. Si aut enim illud genus hoc est grammaticum dividitur in sexus aut in negatione sexuum. ita hoc multiplicatur in formas.
|
Annotation on "barbaris"
barbaris ut grecus homo
|
Annotation on "item masculos in pueros adolescentes
et senes."
item masculos in pueros adolescentes et senes. quicquid sic dividitur genus est. na{m} cum divido masculos et pueros. puer forma est. et genus infantium et loquentium.
|
Annotation on "animalis"
animalis animal est corpus et anima sensus particeps. Iulius severianus dicit. sunt enim multa corpora que animam habent. sed quia non sunt sensus participantia non possunt animalia dici
|
Annotation on "ei proximum est"
ei proximum est superfluum est dicere substantia est
|
Annotation on "Nam si"
Nam si Quedam nimirum substantie que animam non habent et ideo melius hominem genus animalis quam substancie dicendam.
|
Annotation on "animalis"
animalis s. tantum
|
Annotation on "terrestria"
terrestria aeria et sideria
|
Annotation on "habuerit"
habuerit Naturam dicebant antiqui
|
Annotation on "quadrupedpes"
quadrupedpes Quod hic dicit singulas perfectas esse divisiones hoc est quod paulo superius inquit diferentia est ad id quod superius discretionis sufficiens. Est enim perfecta divisio cum dico hinc est natans. hic est repens. ita inveniunt in singulis omnes ut cum dico de homine. hic est ab hortu recens. ille autem senex suffecerat enim haec sola differentia. sed item augeri potest ut iterum dicatur hic est parvus. ille magnus. hic est gradiens. ille volans. iste terrestris. ille celestis. iste bipes. ille sine pedibus.
|
Annotation on "differentia"
differentia Differentia non uni rei soli accidit. ut cum dico homo terrestris. nomen quod est terrestris multis a {sic} convenit creaturis. Accidens autem uniforme accidit. Differt autem quod differentia naturaliter formis insita est. efficit ea formas {sic} a generibus unde etiam et differentia forma dicitur eo quod efficit formas. posita enim est in medium duarum formarum cum alteram ab altera differre facit accidens autem exterius est.
|
Annotation on "quanti"
quanti honoris
|
Annotation on ""
|
Annotation on "natura"
natura eternitas divinatis quo vivimus movemur et sumus {quote from Acts 17:28}. faciem invisam {quote from Vergil. De Aeneis IX.734}
|
Annotation on "for-
mae"
for- mae s. in quo est
|
Annotation on "DIFFERENTIA"
DIFFERENTIA {A drawing in the upper right corner of 32r: a circular diagram illustrating the way in which man (homo) differs from various other substances. A small circle in the centre of the drawing contains the term 'homo'. Around this circle is a larger circle, divided into four sections, containing (clockwise from the topmost) the terms 'animalitas', 'ratio', 'sensus' and 'mortalitas'. Around this circle is a larger circle, also divided into four sections, each corresponding to one of the four section of the middle circle. It contains the terms (clockwise from top) 'lapis', 'equus', 'arbor' and 'angelus'. So man is said here to differ from rock in being animate, from horse in being rational, from tree in being sensate, and from angel in being mortal.}
|