|
Annotation on "tribuuntur"
tribuuntur Quaeritur cur quinque isagoge proloquiis attribuuntur. Categoriae autem non videntur ad eadem proloquia pertinere. Sed intellegendum quod in his v. non solum isagogae. sed etiam categorie omnes considerari possunt. Inde sit ut non tantum isagogae. sed etiam categoriae proloquiis adtribuant. Genus species. et proprium. In prima omnium categoriarum esse dinoscitur. i. in substantia. In eo autem quod differentia et accidens dicitur. caetere categoriae inveniuntur. Om{n}is enim differentia et accidens necesse est ut ex una aliqua categoriarum sequentium dicatur. Omne enim quod discernitur a qualitate aut quantitate. relatione vel habitu. situ vel loco vel tempore. actu vel passione differentiam summere necesse est.
|
Annotation on "haec autem quinque "
haec autem quinque i. que iunguntur proloquiis
|
Annotation on "intendere"
intendere intellegere
|
Annotation on "proloquiis"
proloquiis i. universalis dedicativus et particularis abdicativus propter differentiam et proprium convertuntur. aliter non. {The text of the manuscript does not mention which two of the five 'predicables' yield propositions that are convertible in the manner under discussion. Other manuscripts of Martianus mention explicitly that it is definitio and proprium that yield such propositions; the glosses here indicate differentia and proprium. Given the close connection between differentia and definitio, however, the examples given by Martianus can be read to support either interpretation, though definitio yields a somewhat smoother reading. Our commentator's interpretation, though perhaps based on a faulty text, is nevertheless made plausible by the fact that definitio is not traditionally numbered among the five predicables (and neither does Martianus treat it as such)}.
|
Annotation on "non necessario"
non necessario non semper
|
Annotation on "Genus"
Genus in genere intelligitur forma
|
Annotation on "species"
species pro substantia posuit difinitionem
|
Annotation on "prolo-
quia recurrere"
prolo- quia recurrere que non habent concverssionem necessariam i. universalem d{edicativam} et particulare abd{icativa} i. accidens definitio
|
Annotation on "Faciunt ex his duo illa prolo-
quia"
Faciunt ex his duo illa prolo- quia Difinitionem pro toto dixit et totum pro individua substantia. Difinitio de instrumentis sumta est nam genus et diferentia et accidens et proprium isagoge sunt.
|
Annotation on "homo risibile"
homo risibile proprium est additum
|
Annotation on "Videndum est"
Videndum est ut per hoc intellegatur quid etiam proprium sit illi
|
Annotation on "risibile non esse"
risibile non esse proprium
|
Annotation on "inanimum inrationabile"
inanimum inrationabile ut sol et cetera elementa que carent anima
|
Annotation on "aliae conversiones"
aliae conversiones tunc etiam aliam regulam ostendit recurrendi
|
Annotation on "quae faciunt easdem
proloquiorum"
quae faciunt easdem proloquiorum tunc ex diferentiam recurrunt
|
Annotation on "indefinitas"
indefinitas ut nec sint universaliter prolate nec particulariter
|
Annotation on "non dicis"
non dicis s. tamen
|
Annotation on "Deinde si "
Deinde si verba ciceronis. {continues in margin} adversae partis responsio et est species rethoricae
|
Annotation on "duo proloquia "
duo proloquia i. universale dedicativum et particulare abdicativum
|
Annotation on "quae illam"
quae illam que fieri potest sine additamento
|
Annotation on "abdicativum"
abdicativum de qua loquimur sed fit in se nec ab is enim additis non recurrit
|
Annotation on "haec secunda"
haec secunda que his tribus constat
|
Annotation on "voluptas non est bonum"
voluptas non est bonum possunt autem simul esse non omnis volptas bonum est. Non omnis voluptas non est bonum
|
Annotation on "indefinitas"
indefinitas Indefinitum est quia nec universaliter ostendat nec particulariter cum dixi homo vel non homo nec etiam defini quid esset. {gloss continues further down:} in istas et illas superiores quid difert. hoc difert quia in illis diferentia et proprium. in his autem negatio ponitur in currendo et recurrendo. in currendo simul non in recurrendo bis est non.
|
Annotation on "inanimum"
inanimum i. sine anima
|
Annotation on "homo. non homo"
homo. non homo in tali constructione negatur plur qualitas sed ipsa substantia. si autem dico inpudens nego prudentiam sed adfirmo inprudentiam.
|
Annotation on "intentionis"
intentionis Accusationis. qua prima pars utitur
|
Annotation on "quattuor lineis quadrata formula exprimatur"
quattuor lineis quadrata formula exprimatur {figure added: a square divided in four parts by two diagonal lines. Along the four sections of the lines, from left to right, from above to below:} dedicativum universale -- universale abdicativum -- dedicativum particulare -- particulare abdicativum {The instructions that Martianus gives for this diagram are derived from those given by Apuleius in his Peri Hermeneias. The diagram is here is somewhat simpler than the versions encountered in later medieval logical texts, which is due to the fact that neither Apuleius nor Martianus has yet assigned names to the logical relations involved, as later medieval logicians would do.}
|
Annotation on "et si velim sic cedere nulla voluptas bonum est convertendum est sic. nullum bo-
num voluptas est."
et si velim sic cedere nulla voluptas bonum est convertendum est sic. nullum bo- num voluptas est. i. possumus ut negatio non sit in declarativa sed in subiectiva in currendo et recurrendo
|
Annotation on "omnia quae proloquiis ad-
tribuuntur"
omnia quae proloquiis ad- tribuuntur Ex quibus fiunt proloquia
|
Annotation on "his duo"
his duo proprium et differentiam
|
Annotation on "omnis homo animal est. rationale. mortale."
omnis homo animal est. rationale. mortale. universalis. forma. genus. differentia est addita
|
Annotation on "particulas"
particulas subiective et declarative
|
Annotation on "non dicis
quid sit"
non dicis quid sit Negas tantum hominem esse non tamen ostendis quod aliud sit homo non est.
|
Annotation on "et verum est omne non animal. non homo."
et verum est omne non animal. non homo. definitum universale
|
Annotation on "et in hac conversione observandum est
ubi non est negatio cum directo proponimus. sit dum convertimus."
et in hac conversione observandum est ubi non est negatio cum directo proponimus. sit dum convertimus. {ut} ubi non fuit currendo negativus pars sit in recurrendo
|
Annotation on "hanc vicissim conversionem"
hanc vicissim conversionem aut per diferentiam vel proprium aut per indefinitas particulare
|
Annotation on "Solum universale abdicativum. non illam recipit."
Solum universale abdicativum. non illam recipit. queritur cur non aliquid dixerit de particulari dedicativo sed tantum dixit solum universale abdicativum et cetera. quia videlicet particulare dedicativum et per se recurrit et per haec per se recurrit. quidam homo animal est quoddam animal homo est. per diferentia quidam homo rationabilis animal est. quoddam animal rationabile homo est. per proprium quidam homo risibilis animal est quoddam animal risibile homo est. per negativum quidam homo animal est quoddam animal homo est. solum autem universale abdicativum non recipit conversionem nec per diferentiam nec per proprium nec per negationis.
|