To e-Laborate homepage   Login   Huygens Instituut
English > Carolingian scholarship and Martianus Capella > Manuscript photos and edition > Leiden Vossianus Latinus Folio 48 > Book 7 Arithmetica >

Folio 71v

Show printer-friendly view Print View          
145
Annotation on "ne quod demitur"


ne quod demitur i. non quale demitur tale est
 
Annotation on "supersint iii."


supersint iii. Si numero pari impar demitur, id quod superest impar est, ut si ex vi. iii. auferantur, supersint iii.
 
Annotation on "ipso"


ipso senarius
 
Annotation on "par"


par item quoque par ex paribus est {NB this gloss fills in a lacuna}
 
Annotation on "recedere"


recedere resolvi
 
Annotation on "im- pares"


im- pares {a correct reading of the text would be: in parem. The gloss corresponds to this correct reading:} s. par ex paribus est
 
Annotation on "quod venit"


quod venit ipsum dicit
 
Annotation on "ab eo"


ab eo i. a ternario
 
Annotation on "ille"


ille senarius
 
Annotation on "Incompositi"


Incompositi prima species
 
Annotation on "duobus"


duobus i. binario, quia nullam mensuram habet nisi unitatem. Duo ideo dicuntur per se incompositi, quia ex duabus monadibus constant. Nam monas par et impar.
 
Annotation on "similesque"


similesque {tironian notes! Be has nothing here}
 
Annotation on "Per se vero compositi numeri sunt"


Per se vero compositi numeri sunt secunda species
 
Annotation on "replicatur"


replicatur resolvitur
 
Annotation on "Praeter hos"


Praeter hos preter istos qui vel ex paribus vel ex imparibus fiunt
 
Annotation on "per se compositi sunt"


per se compositi sunt ista species adhuc secunda est
 
Annotation on "partis"


partis eisdem divisionis, i. qui non solum dividuntur singularitate sed alia mensura.
 
Annotation on "Omnesque hii numeri viiii. xxv. xv. per se compositi sunt"


Omnesque hii numeri viiii. xxv. xv. per se compositi sunt Queritur cur confundit ordinem numerorum. Non enim dixit viiii. xv. xxv., quod agere videtur debere, sed post viiii. xxv., post xxv. xv. contra ordinem numerorum, sed non sine ratione. Primo enim posuit rationabiliter illos numeros qui ex multiplicatione priorum numerorum per se ipsos nascuntur, i. novenarium qui ex ternario in se multiplicato crescit, postea xxv. qui ex quinario in se ipso ducto nascitur. In ulterio vero loco posuit illum numerum qui nascitur ex multiplicatione horum duorum per se invicem, i. ternarium per quinarium vel quinarium per ternarium. Verissime enim ratione omni numero copulatur prima qui primum de multiplicatione eius per se ipsum progreditur. {cf. Rem. 400.4}
 
Annotation on "nulli duo pares"


nulli duo pares si ergo pares fuerint, inter se compositi sunt
 
Annotation on "quia nullam aliquam communem mensuram habent"


quia nullam aliquam communem mensuram habent preter unitatem. si ergo aliam mensuram habent inter se compositi sunt.
 
Annotation on "at impares"


at impares s. v. vii. iii. secundi impares sunt viiii.
 
Annotation on "quia nullam aliquam"


quia nullam aliquam per negationem digitur tertia species, que dicitur inter se compositi {J-YG: 'Cést la troisième espèce qui est désignée négativement, celle des nombres 'composés entre eux'.'}
 
Annotation on "qui ne propriam quidem ullam habent"


qui ne propriam quidem ullam habent quia quod omnium est nullius est
 
Annotation on "sic etiam inter se incompositi sunt"


sic etiam inter se incompositi sunt s. dictum et incompositi quando solus est aliquis ex illis.
 
Annotation on "duo"


duo per se compositum et incompositum. quia non metitur nisi singularitate
 
Annotation on "componitur"


componitur quia quamvis componeretur tamen semper esset et inter se incompositi
 
Annotation on "alterius"


alterius Quid prodest si singularitatem habeant, cum aliam partem communem non habent?
 


Last modified: 16-11-2009 13:23