[folio 73 recto] #148#
increscunt in tribus. Item xv. in v. sed eorum qui pares ex paribus sunt minima mensura in duobus est. Eorum qui pares ex imparibus
aut etiam impares sunt. Potest minima mensura etiam in maioribus numeris esse. Omnibus tamen imparibus unius compositio.
Mensura vel minima vel maxima felice reperitur. Replicatio enim numero. proxima mensura. maxima. ultima mi-
nima est. ut puta sint l. hii replicentur. dimidia pars eorum xxv . in his maxima mensura est. Rursus animadver-
tamus. quas inferiores mensuras habeant. Sunt autem decies quina l. item quinquies dena. Item bis quina vicena. Nec ulla
ex his minor est. ea que ex duobus est. haec igitur minima mensura. quinquagenarii est. §785§At si duo numeri inter se compo-
siti sunt maior et minor. quomodo reperiantur communis ex his maxima minimaque mensura queri potest. Oportet
autem maiorem numerum minori detrahere. quotiens potest. deinde quantum ex priore superest tantundem demere
ex minore quotiens potest. Qui sic intererit numerus. is erit eorum numerorum mensura maxima. Sint duo
numeri cccl. et c. demantur ex ccc.l. quotiens possunt centeni. id est ter. reliqui sunt l. Ex altero centenario numero
detrahantur l. supererunt eo l. Hic numerus ccc.l. et c. communis mensura maxima est. Nam quinquagies bina
c. quinquagiens septena ccc.l. sunt. Ex hinc etiam illud apparet. quod quisquis numerus minor maximam
in supra duos numeros metitur. quoque eorum mensuram metitur. Minima autem mensura eorundem numerorum sic inve-
nitur. Ubi maxima reperta est illius ipsius minima queritur. Eadem etiam prioribus numeris communis minima est
ut hic quoque minima quinquagenum mensura in duobus est. Igitur eadem etiam priorum numerorum minima mensura est. §786§At
trium numerorum qui inter se compositi sunt. maxima minimaque mensura sic invenitur. duorum mensura maxima queritur.
si ex tercio quoque eo minimo communis repertum id quod desideratum est. Si non est medii minimique maxima mensura eodem
modo requiritur. Eaque tribus omnibus communis est. Sint iii. numeri ccc.l. c. lxxv. que sit mensura maxima
communis his qui cccl. et his qui c. sunt. reperta in quinquagenario numero. Consideremus an hic tercium illum. qui lxxv
habet metiatur. Si metiretur omnibus tribus communis esset. Non metitur autem. Ergo iungimus c. et lxxv. et horum maxi-
mam mensuram requiramus. Demo ex c. lxxv. supersunt xxv. hos quotiens possum demo ex eo numero qui lxxv habet
id est bis. supersunt xxv. hic numerus maxima mensura est communis. his qui c. et his qui lxxv. sunt. In his etiam omnium
trium numerorum maxima mensura communis est. Nam viciens quinquies terna lxxv. sunt. viciens. quinqui-
ens quaterna. vincies. quinquies quaterdena ccc.l. Consideremus nunc horum xxv. que minima mensura
sit. Ea pervenire. neque ad duos. neque ad tres. neque ad iiii. potest. Sed est in quinario numero. et hec eadem
mensura minima communis omnibus tribus superioribus numeris repperietur. Nam duo. qui et ccc.l. et me-
tiuntur. lxxv. non metiuntur. iii. qui lxxv. metiuntur. cccl. et c. non metiuntur. iiii. qui rursus ccc.l. et
lxxv. non metiuntur. v. primum omnes illos metiri possunt. quia quinquies quina dena lxxv. quinquies vicena
c. Quinquies septagena ccc.l. sunt. §787§duobus vero numeris datis quem minimum illi metiantur sic invenitur.