[folio 76 recto] #154#
in manu cubitalem fulgentemque mensuram. In alia librum. In quo praemetata divum itinera et cursus recursusque syderei
cum ipsis polorum cardinibus praenotati ex metallis diversicoloribus apparebant. Quae ubi in medium quampluribus subsidiis
arridentibus venit. caeteris pulcritudinem splendoremque eius atmirantibus a ita coepit. §812§Multe ammodum rationis. nec
eiusdem despicabilis temnendeque contuitus meae si qua sunt industriae nostrae opera convenerat reticere. haec enim
verecundae arbitror probitatis motus. cursusque proprios ipsis edisserere qui moventur docereque deos velle quod faciunt. Tunc
etiam quod per immensa. spatia seculorum ne profana loquacitate vulgarer aegyptiorum clausa in aditis occulebar.
quippe per xl. ferme annorum milia illic reverenti observatione dele itui. adque utinam post diluvialis
consternationis excursum athenarumque urbem longa intercapedine restitutam. Nulle me in gretiam terestes in-
lecebrae nec iactantes crinitorum scopas palliolos non tegendam quam divulgandam potius cognovissent. numquam pro-
fecto iteris rationes reditusque vestri in notitiam hominum ac mortalium curarum inluviam pervenirent. §813§sed quoniam utcumque
in graiam notitiam errabunda perveni. sufficere oportuit quicquid ab eratostene ptolomeo ipparco. caeterisque vul-
gatum. ne me ultra loquendi necessitas ingravaret. tamen quia me alumnantis herudientisque cyllenii reticere
non permittit officium nostrique studii secreta discludere sollertia quoque nubentis invitat. apud vos superi celestesque
qui vestra recensebitis meacula non tacebo. §814§Mundus igitur ex iiii. elementis hisdemque totis in sphere modum globatus. terram in me-
dio imoque defixam aeternis caeli raptibus circumcurrens. circulari quadam ratione discriminat. quamquam auscultare
phisicis in ipso austruendi limine non dedigner. Qui subtilium corporum teneritudinem suis coactibus circumductam in
quasdam sectas vias. et circulorum intercapedines non estimant disparari. sed suis fluctibus adherentes naturas undique-
secus globoso ambitu orbibusque diffundi. quarum circa medium quod dixere centrona. Primum aerisque sequens tercium ignis
cyma commemorat. Et tunc quinto. quodam corporeae substanciae temperamento aetherios circumvolare fulgores.
Quo loco solis lunae ac siderum signiferique orbis se obliquitas circumducit. quod cyclofl oreticus cyma gymnasia retulerunt.
cuius naturae tranquillitas etiam illum extimum tenet ambitoremque cursum. qui ex eo quod nullis sideribus oculatur anros per-
hibetur. §815§Si igitur sui similis omnis circumagencium naturarum ambitus reperitur nulli possunt aetherium tractum circuli variare.
Nos igitur circulos non ita dicemus. ut liquentis discrimina corpulenta fingamus. sed ut ascensus descensusque ad nos
errantiam demonstremus adfinxere. Mortales ego robori mundanae rationis apponam. cum nichil solidius terra sit quod eam valeat
sustinere. Deinde cum poli velut perforatae exterioris sphere cavernis emineant. et hiatus quidam cardinesque
fingantur. quod utique subtilibus aetheriisque accidere non potuisse compertum est. §816§Sic ubi igitur intellegentiae edisertan-
dique proposito vel axem vel polos vel circulos perhibebo. Ideali quadam prudentia non diversitate caeli discreta sed spatiorum
rationibus depensetur. sicque habeatur cum evexum devexumque mundum dixero cum similis cunctis suis partibus sit sub-
blimeturque vel lateat pro condicione orizontis positionesque terrarum. §817§hoc igitur praemonito illud insinuo. quod quidam romanorum non per omnia